peoplepill id: orazio-antonio-bologna
OAB
Italy
1 views today
3 views this week
Orazio Antonio Bologna
Italian classical philologist

Orazio Antonio Bologna

The basics

Quick Facts

Intro
Italian classical philologist
Places
Work field
Gender
Male
The details (from wikipedia)

Biography

Horatius Antonius Bologna (natus die 8 Iunii 1945) est praeclarus linguae Latinae cultor, qui nullam umquam praetermittit occasionem, quin sermoni Romano longe lateque vulgando ac provehendo miram det operam. Humillimo loco est in lucem editus; usque ad 27 aetatis annum in parvo haud a Benevento longe oppido, quod Pagus Veianus nuncupatur, pauper et studiis deditus vitam degit, donec Romam migravit, ubi professoris est munere functus.

Eius cursus vitae et studiorum

Horatius Antonius Bologna

Horatio Antonio autem primi et maximi virtutis magistri fuerunt parentes. Qui, cum rudes et indocti, sed probi atque honesti essent agricolae, iusta et recta semper natum docuerunt. Bonorum virorum enim mores et exempla secuti, natum bene instituerunt; cuius animum scientia atque eruditione nec non cultu atque humanitate ita pedetemptim imbuerunt, ut artium humanarumque litterarum studio arderet; continuo immo fecerunt, ut natus, suis tantum viribus confisus, primum bonus atque honestus esset civis tum doctus et humanus linguae et litterarum Latinarum evaderet cultor. Nihilo minus ipsi semper aegre et maxima cum difficultate epistulam vel legebant vel scribebant, quia temporibus illis, ludo carente, nullus in oppido fuit magister, qui agricolarum pueros prima doceret elementa. Mater autem per intermissiones, cum domesticis vacaret rebus, apud piam mulierem, pater contra necessaria tantum elementa inter militiam didicit.

Pater autem idoneis et simplicibus verbis nullam umquam praetermisit occasionem, quin natum hortaretur, ut virtutem veritatemque coleret, recta atque honesta semper diligeret. Mira semper clarorum virorum coepta memorans, novum semper sentiendi audiendique studium et cupiditatem Horatio Antonio movebat, qui ludis puerilibus amissis, de novis noscendis rebus scientiam et cognitionem, patre fovente ac favente, paucorum annorum puer vel in agris vel ad fluminis ripas sibi movebat.

Nihilominus parentes quidem isti, cum natum optima indole atque acerrimo ingenio praeditum animadvertissent, illum nec pastorem nec agricolam voluerunt. Ideo multis incommodis multisque difficultatibus toleratis ac superatis, Beneventum ad optimum ingenuarum litterarum ludum miserunt, ne humilem atque obscuram in oppido duceret vitam. Illa enim tempestate omnes fere loci adulescentes et iuvenes, cum necessaria ipsis ad vivendum deessent, aut in externas gentes aut in paucorum divitum villis aegram et infelicem ducebant vitam. Sed Horatii Antonii parentes, cum experti essent ipsi, quomodo domi vel apud externas gentes iuvenes rudes atque indocti condemnerentur eorumque spiritus contumeliose reprimerentur, tanta sunt alacritate usi, ut Horatius Antonius optimis institueretur rebus. Quae sibi promiserunt servaverunt et ipsi laetis animis felicibus nati exitibus interfuerunt. In quorum honorem, vita functi, ut animum gratum erga tantos parentes, nonnullis obstantibus, hoc in sepulcro incidi iussit epigramma:

Lyceo, classicum quod dicitur, confecto, Neapoli apud Studiorum Universitatem Federico II, ampla ac docta dissertatione Pastor Hermae exarata, est anno 1975 MCMLXXV doctoris gradum adeptus. Apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis in urbe Roma, tres post annos est Litterarum Christianarum et Classicarum Licentia magna cum laude ornatus.

Ab a. MCMLXXV ad a. MMX apud clara Urbis Lycea Litteras vel Latinas vel Graecas docuit. Nunc vero, quamvis rude donatus, apud Universitatem Pontificiam Salesianam Litteras Latinas, Compositionem Latinam nec non rem metricam cum Latinam tum Graecam docet.

Cum autem acer sit rerum antiquarum vestigator, ab omnibus tamen terrarum linguae Latinae cultoribus est callidus scriptor ac praecipuus praesertim poeta Latinus ductus. Nam Karolus Egger, commentariorum Latinitas moderator nec non linguae Latinae omnium longe peritissimus ac doctissimus cultor et scriptor, cum quandam Horati Antoni epistulam Latinam legisset, ad se tantum virum asciscit eumque oravit atque obsecravit, ut Diario Latino, libris aestimandis, oratiunculis exarandis, carminibus contexendis operam daret. Quae omnia libentissimo fecit animo, quoad commentarii Latinitas, qui quater in anno e Vaticana edebantur Civitate, exstiterunt. Sed aliquot post annos, Cleti Pavanetto consilio, Diarium Latinum est sublatum. Nihilo minus omnia Horati Antoni scripta in commentariis illis semper amplum et idoneum invenerunt locum.

Iisdem quidem temporibus per omnes fere commentariorum illorum Vox Latina fasciculos Horatius Antonius vel carmina vel scripta vulgavit vulgatque.

Quae innumera ob merita praeclarus litterarum Graecarum Latinarumque professor est cum Academiae Latinitati Fovendae tum Pontificiae Academiae Latinae inter sodales relatus.

Ceteris omissis, hic vero quae sint carmina edita, quae sint prosa oratione scripta vulgata, quas quidem orationes et acroases habuerit, summatim referantur oportet.

Per commentarios Esperienze Letterarie haec Italice edidit opuscula:

  • Varo, hapax, letterario dantesco: Inf. IX, 115, 14 (1989).
  • Le tre fiere: lonza, leone, lupa, 16 (1991).
  • Giandomenico Scursi, l’ultimo epigono del Rinascimento napoletano, 20 (1995).
  • Apud Ovidio, poeta della memoria per conventus internationalis Sulmonensis, a die XIX ad diem XXI men. Oct. a. MCMLXXIX acta Un incognito “excerptum” ovidiano (Met. 2, 351 - 467) est Italice editus.

Per commentarios Italicos Giornale Italiano di Filologia, XL (1988), edidit "Viripotens, hapax plautino”

Per commentarios Latinos Latinitas, I, 1994 in vulgus edidit In Geneiae Successae titulum enarratio. De titulo sepulcrali, qui Ricinae inventus et apud Museum Neapolitanum servatus, Horatius Antonius idoneam et accuratam vestigationem fecit.

Vestigationes, quae sequuntur, per Archivum Anatolicum, apud Studiorum Universitatem Ancyranam editum, vulgatae sunt:

  • Eufileto, coltivatore e custode dei suoi campi.
  • Lettura di alcuni brani oraziani.
  • De lingua Latina diebus nostris docenda;
  • L’epitafio di Geneia CIL IX 5771
  • Dal beneventano un’inedita lirica greca.

Per commentarios Samnium, XLVI, edidit: A Pago Veiano si recupera un inedito carme funerario.

Per Miscellanea greca e romana XX, curante Studiorum Universitate Turris Virgata edidit Un ignorato carme epigrafico dal beneventano e sua completa ricomposizione.

Interfuit diebus X et XI mensis Novembris a. MCMXCIV “IX Rencontre franco-italienne sur l’épigraphie du monde romain” apud Studiorum Universitatem Maceratensem.

Diebus XXVIII et XXIX mensis Mai a. MCMXCVI interfuit “X Rencontre franco – italienne sur l’épigraphie du monde romain” et insequenti anno apud sedem Romanam.

Per Commentarios, Academia Latinitati Fovendae curante, VII et VIII, 1998, edidit librorum aestimationes, carmina et elegiam.

Anno MCMXCVII Granivici in Finnia inter IX Conventum Internationalem Academiae Latinitati Fovendae, curantibus Brunone Luiselli, Erkki Palmen, Tuomo Pekkanen, orationem De Catulli poesi habuit.

Die XVIII mens. Apr. a. MCMXCVIII Severopoli, inter Primo Convegno Europeo di Latino orationem habuit Quomodo Vergilii opera sint in scholis adhibenda. Eodem anno Montellae, haud ab Abellino longe, inter Convegno Internazionale sulla didattica delle lingue classiche, die XXV mens. Apr. locutus est De Lingua Latina diebus nostris adhibenda. Orationes sunt omnes per Acta vulgata.

Die XVIII mens. Apr. insequenti anno Severopoli, quod est clarum in Apulia oppidum, apud Centro culturale Einaudi Italicam habuit orationem Lettura di alcuni brani oraziani. Apud eundem “Centro culturale Einaudi” die XXIII mens. Apr. a. MM orationem habuit Hominum curas iocosus pellit Lyaeus. Brevis de vino apud lyricos Latinos et Graecos dissertatio. Quae orationes sunt per acta edita.

Die XVI mensis Mai a. MMII Viterbii inter VI Certamen della Tuscia et II Convivium Viterbiense Italicam habuit orationem Eufileto, coltivatore e custode dei suoi campi habuit.

Ab a. MCMXCII in eos, qui libellis Latinitas conficiundis operam dabant, est relatus. Quos per commentarios carmina, librorum aestimationes et studia, aliquas vestigationtes nec non Diarium Latinum edidit.

Tres per annos in illos relatus est viros, qui Lexico recentis Latinitatis conficiendo operam dabant apud Opus Fundatum Latinitas.

Die XVII mens. Apr. a. MCMXCVI apud Romanum gregem Rotary Club, orationem Lonza, Leone, Lupa. Il simbolismo nella Divina Commedia habuit.

Anno MCMXCVII per Domum Editoriam Ediscuola locos ex auctoribus Latinis selectos per librum Fons perennis in vulgus edidit.

Mense Martio a. MCMXCIX apud Studiorum Universitatem La Sapientia, a profestrice Maria Grazia Iodice invitatus, est de nonnullis argumentis Latine locutus.

Petitor nonnullis interfuit certaminibus et his est praemiis honestatus:

  • Mense Maio a. MCMXCIX, Certamen Catulliano celebrato, heroicis carmen compositum versibus In Summum Pontificem insidiae est nomismate aeneo ornatum.
  • Nomismate aeneo Bellum Iraquianum carmen faleciis modis est inter Certamen Vaticanum a. MCMXCI cohonestatum.
  • Nomismate argenteo inter Certamen Vaticanum a. MCMXCII est Carminius herois carmen versibus ornatum.
  • Nomismate aeneo, Certamine Vaticano celebrato, a. MCMXCIV Donatus, episcopus et martyr Arretinus herois carmen versibus est donatum.
  • Nomismate aeneo, Certamine Vaticano exacto, a. MCMXCV Samnitica dormiens herois carmen compositum versibus est ornatum.
  • Nomismate argenteo in Certamine Vaticano a. MCMXCV Holocaustus sive de Theresiae Benedictae a cruce martyrio dialogus est ornatus.
  • Praemium Urbis obtinuit inter Certamen Capitolinum a. MCMXCVI Silvia herois carmen versibus.
  • Nomismate argenteo a. MCMXCVII in Certamine Vaticano libellus De patris memoria prosa oratione.
  • Nomismate argenteo a. MCMXCVII in Certamine Vaticano Tu es sacerdos carmen modis Alcaicis est ornatum.
  • Nomismate argenteo a. MCMXCIX in Certamine Vaticano Mons Parthenius carmen modis Alcaicis est ornatum.
  • Nomisma argenteum a. MMI in Certamine Capitolino In Urbis Romae genthliacon carmen imparibus modis meruit.
  • In Certamine Vaticano a. MMI nomisma argenteum obtinuit Musarum sacerdos herois carmen versibus.
  • In Certamine Vaticano a. MMI meruit nomisma argenteum Ad uxorem carmen imparibus modis nec non nomisma aeneum Ad Claudiam matrem de patris obitu consolatio libellum prosa oratione.
  • In certamine Capitolino a. MMII obtinuit Praemium urbis Samnitica Nympha carmen heroicis versibus.
  • Certamine Vaticano a. MMII celebrato, meruit nomisma argentum Lucretius herois versibus carmen.
  • Certamine Vaticano a. MMIII celebrato, obtinuit nomisma aeneum Ad Liliam carmen imparibus modis.
  • Anno MMIV Certamine Capitolino celebrato est Publica laude ornatus ob carmen Palilia Alcaicis modis confectum.
  • Certamine Vaticano a. MMVIII celebrato, meruit nomisma aeneum Res Romanae carmen imparibus modis.
  • Certamine Capitolino celebrato, Litus Alaxinum imparibus modis publicam obtinuit laudem.

Diebus XX et XXI mens. Apr. a. MMI conventui interfuit Musae Latinae saeculi XX: da Diego Vitrioli e Giovanni Pascoli ad oggi et latinam orationem habuit De Lingua Latina a Certaminis Vaticani petitoribus exculta. Quae oratio per libellos Latinitas est in vulgus edita.

Mense Maio a. MMII rerum scholasticarum moderatoris iussu conventui praefuit et hanc habuit orationem Le prove scritte di latino e greco nell’Esame di Stato nell’ambito delle riforme curriculari.

Anno MMII opusculum conscripsit Composizione e conversazione latina ai fini di una più appropriata e compiuta comprensione dei classici.

Mens. Sept. a. MMII inter Conventum Matritensem orationem habuit De Hispanorum inceptis per carmina Latina vulgatis.

Anno MMIII Troinae, quod est clarum in Sicilia oppidum, inter conventum La cultura della città aperta hanc Latinam habuit orationem Cur universitatum lyceorumque discipuli latine loqui nesciant.

Inter Seminarium Vindobonense a. MMIII has Latinas habuit orationes: Litterae Latinae hominibus erudiendis atque instituendis profuturae. Quae sit lingua Latina a Certaminis Vaticani petitoribus exculta. Quomodo lingua Latina docenda sit.

Anno MMIII Mediolani est praemio cohonestatus ob carmen Ad Liliam imparibus versibus, et Latinam habuit orationem Certamen Mediolanense litteris Latinis profuturum.

Apud Universitatem Lodziensem in Polonia a. MMIII has Latinas habuit orationes: De theatri Dionysique cultus originibus. De Menandri Dyscolo: quid poeta finxerit quidque reapse invenerit.

Apud Lyceum Romanum “Giulio Cesare” V per annos vel Convivium Iulianum vel Certamen Iulianum comparavit tantique quidem eventus inventor et moderator fuit. Qui cum celebrarentur eventus Latinas semper habuit orationes.

Anno MMVI apud Universitatem Lodziensem in Polonia has Latinas habuit orationes: De antiqua Dionysi origine, De Dionysi cultu apud Graecos. Quomodo Dionysi cultus sit tempore procedente novatus et mutatus. De antiqua tragoediae origine.

Inter conventum Hispaniense a. MMVI hanc orationem habuit Latinam De lingua Latina a Certaminis Capitolini petitoribus exculta.

Eius scripta

Anno MMVII apud Universitatem Lodziensem in Polonia has Latinas habuit orationes: Timor mortis conturbat me: de mortalitate et immortalitate apud vetustissimum carmen illud Gilgamesh nuncupatum. Latini ridentes.

Eodem anno Offidae, in praeclaro Piceni oppido, est Italice locutus de Olindo Pasqualetti: poeta latino oggi.

Per commentarios, quibus Collectanea Philologica, quorum moderatoris fungitur vice, edidit: Dionysus, carmen Alcaicis modis. De tragoediae origine. Quid novi Litteris Renatis poesi Latinae attulerint Poloni.

Anno MMVII Aquileiae hanc Italicam habuit orationem L’aggiornamento del lessico nel latino della Chiesa.

Per commentarios, quibus Salesianum has investigationes vulgavit: La categoria temporale nella lirica di Archiloco. Quomodo Augustus primum sit consulatum adeptus rerumque potitus.

Per commentarios Supplementa humanistica Lovaniensia, XXVIII, orationem quam inter conventum Ratisbonensem habuit, Quomodo Augustus sit rerum potitus, edidit.

In volumine Utopia dell’Oasi Città Aperta est vestigatio Il ruolo della cultura classica nella formazione del presbitero edita.

Per Vox Latina nonnulla sunt epigrammata edita.

Ad librum Hedvigis Czerwinska, Anthropeia physis come dramatis personae in Euripide, Łódź 2007, edendum addit Premessa et Prefazione.

In Reni Bromuro libro, Letteratura, saggi letteraturistici, Roma 2007, addit Premessa.

Per commentarios Latinitas AEMILIVS SPRINGHETTI, Litterae Latinae Humanisticae, cura et studio Cleti Pavanetto publici iuris factae, Opus Fundatum Latinitas, e Civitate Vaticana a. 2007, pp. 195, amplam et luculentam aestimationem edidit.

Per Vox Latina carmen Ad Marium Toso Alcaicis modis edidit.

Exeunte mense Ian. et ineunte Febr. apud Universitatem Lodziensem de Riflessioni metrico-ritmiche sull’Encomio di Elena di Gorgia nunullas Italice habuit acroases.

In civitate Aquila a. d. III Id. Maias a. MMVIII apud Centro Studi Sallustiani acroasin L’humanitas di Catilina tra legalità e illegalità Italice habuit.

A. d. V Id. Oct. A. MMVIII apud lyceum classicum Giulio Cesare</>, in Urbe, hanc Italice habuit orationem Manfredi e la battaglia di Benevento.

A. MMVIII apud universitatem Lodziensem inter conventum Ethos e tragedia Italice habuit orationem L’etica del cittadino tra politica e religione.

In oppido Siciliano S. Agata Militello a. MMIX, apud lyceum classicum “L. Sciascia”, Italice habuit orationem Echi matriarcali nella tragedia greca. Ratisbonae in Germania inter conventum Ad fines imperii Romani anno bismillesimo Cladis Varianae (15-19 sept. 2009), ab Academia Latinitati Fovendae indictum, hanc Latinam habuit orationem Quomodo Augustus sit rerum potitus.

Apud Studiorum universitatem Mediolanensem “Bicocca” a. MMVIII inter “Premio Internazionale di Poesia Milano Streghetta” praeclarum ob curriculum est Lamina aurea ornatus, his expositis causis: “esimio latinista, scrittore, poeta, critico letterario, per il suo entusiastico, infaticabile impegno culturale”.

DANTIS MAFFIA, Bibliotheca Alexandrina, Latine vertit Horatius Antonius Bologna, Roma, Azimut 2008. Quo in volumine, praeter Proemium, modis Horatianis et Catullianis adhibitis, illa sunt in linguam Latinam carmina versa, quae inveniuntur in Maffia Dante, La Biblioteca d’Alessandria, Roma, Lepisma 2003.

Edidit insuper aut studia aut opuscula aut vestigastiones:

Eufileto tra campi e tribunale, «Collectanea Philologica» (2008) 11.

La dimensione temporale nella poesia di Archiloco, «Salesianum» 2008) 3.

Dalla gravitas alla drammatizzazione, «L’école valdôtaine» (2009) 80.

Armigerum Italorum caedes, carmen versibus heroicis, «Latinitas» 57 (2009).

Romam perge, carmen modis Alcaicis, «Vox Latina» 175.

Ad amicam, modis Sapphicis, «Vox Latina» 176.

Anno MMX edidit Manfredi tra scomunica e redenzione, Sentieri Meridiani Edizioni, Foggia 2010.

Quomodo Augustus primum sit consulatum adeptus rerumquen potitus, Salesianum, a. LXXII (2010).

De matrimoni aerumnis, dialogus, per Latinitas nec non nonnulla carmina modis Horatianis in vulgus edidit.

Apud Pontificiam Universitatem Salesianam inter Conventum (19-20 marzo 2010) Sacerdozio pagano e sacerdozio cristiano hanc Italice habuit orationem Santità e sacralità del sacerdote in Omero, quae postea est per acta vulgata.

Apud Pontificiam Universitatem Salesianam inter Conventum Docere et discere. La figura del maestro nella formazione scolastica del mondo antica pagano e cristiano (8-9 aprile 2011) Italice habuit orationem Magistri munus ac mos secundum Isocratis praecepta.

Inter certamen Tantucci e Scevola Mariotti hanc Italice habuit orationem I certamina a servizio della lingua latina.

Epigrammata, “Latinitas”, III (MMXII1). Carmina, “Latinitas”, III (MMXII1). Ad Antiam nympham VII / IX, “Vox Latina”, 189. Antia, “Vox Latina”, 190. Ad Iuliam, “Latinitas” IV (MMXII). Ad Thomae Lindner poesim prolegomena, “Latinitas” IV(MMXII). Cuiusdam Ioannis Pascoli poematis meditationes, “Latinitas” IV(MMXII). vAd Antiam nympham, in “Vox Latina”, 191. DEMETRIOS COTRUMPAS, Quinti Horatii Flacci carmina, carmen saeculare, epodi, “Vox Latina”, 191. Manfredi di Svevia. Impero e Papato nella concezione di Dante, LAS, Roma 2013.

De feris hominum moribus antequam societas sit legibus et institutis constituta, in Le Cabinet du curieux, Culture, savoirs, religion de l’Antiquité a l’Ancien Régime, Mélanges en l’honneur de Jean-Paul Pittion sous la direction de Witold Konstanty Pietrzak et Magdalena Koźluk, Paris classiques garnier 2013, pp. 49-59.

Ad Antiam nympham (XIII-XIV), “Vox Latina”, 192. Lisia e un processo per omicidio ad Atene, “Salesianum”, LXXV (2013).

Olindo Pasqualetti: il poeta latino oggi, in "Atti del convegno su L’umanità, la cultura e l’attualità nella poesia latina di Olindo Pasqualetti. 5 maggio 2007 - Offida", “Quaderni per la ricerca”, 18 (2013).

Gheron iereus. Il vecchio nelle vesti del sacerdote, “Collectanea philologica” XIV (2013).   

L’opera di Arnobio “Contro i Pagni”, nota bibliografica, “Salesianum”, LXXV (2013).

De feris hominum moribus antequam societas sit legibus et institutis constituta, “Le cabinet du curieux”, Classiques Garnier, Paris 2013.

Il ruolo del sacerdote in Omero, in “Roczniki humanistychne. Filologia klasyczna.” LX, 3 (2012), Lublin.

Il teatro: la scuola di Atene, in J. Czerwińska, Innowacje mitologiczne i dramaturgiczne Euripidesa, Łódź 2013.

Ad Iuliam, “Latinitas”, Series Nova” I-MMXIII.

In Iosephum Marianum Macioni elegia,  “Collectanea philologica”, XVI (2013).

Eufileto giustizia Eratostene, seduttore della moglie, “Collectanea philologica”, XVI (2013).

G. P. ARRIVABENE, Pontifici sit musa dicata Pio, “La mia poesia sia dedicata al Pontefice Pio", a cura di O. A. Bologna, Roma 2014.

De Hispanorum inceptis per carmina Latina vulgatis, Vox Latina, 196.

Ad Liliam I, elegia, “Vox Latina”, 196.

De Iulio Caesare Baricello medico, “Vox Latina”, 197.

hendecasyllabi Alaxini, I, “Vox Latina”, 197.

hendecasyllabi Alaxini, II, “Vox Latina”, 197,

Inter conventum ab Academia Latinitati Fovendae indictum (30 e 31 maggio 2014) Andreas Vesalius (1514-1464), de re medica, de medicis Latinarum litterarum auctoribus, hanc Latinam habuit orationem De Iulio Caesare Baricello medico per Vox Latina editam.

Eufileto tra campi e tribunale, «Collectanea Philologica» 11 (2008).

Dalla gravitas alla drammatizzazione, «L’école Valdôtaine» 2 (2009).

  • Romam perge, in «Vox Latina» 175.
  • Ad amicam, in «Vox Latina» 176. 
  • Ad Benedictum XVI, «Latinitas» I (2010).
  • Ad Antiam nympham I, «Vox Latina» 180.
  • Ad Antiam nympham II, III, IV, «Vox Latina» 181.
  • Tu es Petrus, «Latinitas» IV (MMX).
  • Tullius. De matrimonii aerumnis, I, «Latinitas» IV (MMX)   
  • Tullius. De matrimonii aerumnis, II, «Latinitas» I (MMXI).
  • Brevis in Gesta Karoli Magni enarratio, «Latinitas» II (MMXI).

G. TERESI, Foenix semper resurgens, liriche in italiano e latino e P. VIRGILIO MARONE, Bucoliche. Traduzione in edecasillabi sciolti condotta da Luciano Pranzetti, «Latinitas» II (MMXI).

  • Ad Antiam nympham IV, «Vox Latina» 182.
  • Ad Antiam nympham V, «Vox Latina» 183.
  • Ad Antiam nympham, VI, «Vox Latina» 184.
  • Il Dyscolos di Memandro: tra realtà e invenzione, «Scholia» 3, 12.

A. NATALE, Il riso di Hephaistos e S. SINISCALCO, Il poesiario, «Latinitas» I (MMXI).

  • Carmina, “Latinitas”, IV (MMXI), pp. 292-297.
  •  A, CASCARINO, Oniria; Q. ORAZIO FLACCO, Satire, Epodi, Odi, Epistole. Tradotte in dialetto lucano-rotondellese da A. Valicenti, “Latinitas”, IV (MMXI).
  • Ad Antiam nympham VII, “Vox Latina”, 187.
  • Ad Antiam nympham VIII, “Vox Latina”, 188. 
  • Epigrammata, “Latinitas”, III (MMXII1).
  • Carmina, “Latinitas”, III (MMXII1. 
  • Quibus de causis linguae  Latinae discipuli non studeant, “Latinitas”, III (MMXII1).
  • Ad Antiam nympham VII / IX, “Vox Latina”, 189. 
  •  Antia, “Vox Latina”, 190.
  • Ad Iuliam, “Latinitas” IV (MMXII).
  • Ad Thomae Lindner poesim prolegomena, “Latinitas” IV (MMXII).
  • Ad Antiam nympham, “Vox Latina”, 191.
  • Manfredi di Svevia. Impero e Papato nella concezione di Dante, LAS, Roma 2013.
  • Ad Antiam nympham (XIII-XIV), “Vox Latina”, 192.
  • Lisia e un processo per omicidio ad Atene, “Salesianum”, LXXV (2013), 2. 
  • Ad Iuliam, «Latinitas», Series Nova,  I-MMXIII.
  • Eufileto giustizia Eratostene, seduttore della moglie, «Collectanea Philologica», XVI (2013).
  • Ad Liliam I, «Vox Latina», 196. 
  •  «Dis Manibus …»: un’iscrizione romana inedita da Alassio, «Latinitas», Series Nova,  I - MMXIV.
  • Ad Iuliam, «Latinitas», Series Nova,  II - MMXIV.

Inter conventum Studia Latinitatis provehenda, 7-8 novembre 2014 hanc Latinam habuit acroasin Ubinam sit Vergilius natus.

Per commentarios Canonica, Rivista di studi pientini, 4 (2014), Italice edidit Giovanni Pietro Arrivabene, Poeta.

  • 2003: "Musa Latina: Ad puellam, In patris obitum, Vespere, In passeris mortem", in Melissa, n° 114, anno 2003, p. 13.

De eius scriptis

Scite innumeros omisi conventus, in quibus Horatius Antonius est plerumque Latine locutus, nec non ea carmina, quae sunt per commentarios vel Bruxellenses Melissa vel Lilybetanos Spiragli in vulgus edita.

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.
The contents of this page are sourced from Wikipedia article. The contents are available under the CC BY-SA 4.0 license.
Lists
Orazio Antonio Bologna is in following lists
comments so far.
Comments
From our partners
Sponsored
Orazio Antonio Bologna
arrow-left arrow-right instagram whatsapp myspace quora soundcloud spotify tumblr vk website youtube pandora tunein iheart itunes