Domnicella Cypri
Quick Facts
Biography
Filia ducis Cypri, ita in fontibus nuncupata, vero nomine nusquam scripto (textibus Francogallicis la fille de l'empereor de Chypre et la damsel de Chypre; nata anno fere 1177) fuit femina nobilis Byzantina, filia Isaacii Comneni qui se dominum Cypri et imperatorem anno 1185 proclamavit. Mater huius domicellae Cypri fuit filia (nomine hodie ignoto) Thori II domini Armenorum uxorisque eius Isabellae Edessanae. Domnicella Cypri bis in matrimonium ducta est: primum Raimundo VI comiti Tolosano nupsit, secundo Theoderico Flandrensi, qui illam Massiliae anno 1203 duxit dum Flandrenses ad quartam expeditionem sacram conducebat. Illa igitur cum marito Cyprum revenit regnumque postulavit; rege autem Amalrico recusante, cum Theoderico in Armeniam iit. Annus mortis eius nescitur.
Notae
Nexus externi
- "La Damsel de Chypre" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); Raymond de Toulouse; "Thierry de Flandre" ibidem