Alfred Fellisch
Quick Facts
Biography
Alfredus (Theod. Alfred) Fellisch (natus 1 Iunii 1884 in oppido Fraustadt (Silesia), mortuus 4 Martii 1973 in oppido Radebeul (Saxonia)) vir publicus Saxoniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.
Iuventus et munus
Pater eius laniarius fuit, ipse tirocinium digitabulorum faciendorum ediscebat et ab anno 1908 ad usque annum 1912 hoc munere Urbe Iohannis Georgii in oppido vixit.
Cursus honorum
Fellisch ab anno 1902 sodalis SPD et collegii opificum fuit. Annis 1912/1913 scholam factionis frequentabat et deinde ad annum 1921 pro actis diurnis factionis scripsit. Anno 1920 frustra candidatus Dietae Imperii contendit, sed annis 1918 - 1926 legatus senatus terrae Saxoniae fuit. Annis 1921 - 1924 Administer Oeconomiae Saxoniae et 31 Octobris 1923 - 4 Ianuarii 1924 praeses ministrorum SAxoniae fuit. Deinde ad annum 1933 praeses administrationis oppidi Annaberg (Saxonia) erat.
Tempore Nazistarum
Cum anno 1933 Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Fellisch praeses administrationis dimissus est.
Post Bellum
Anno 1945, post bellum finitum Fellisch iterum praeses pagi Annaberg factus est. Mense Aprili 1946 sodalis SED secretarius statalis Saxoniae factus est. Mense Aprili 1948 ad usque Septembris 1949 administer oeconomiae, industriae atque commercii huius terrae erat. Deinde ad annum 1952 director Bibliothecae Saxonicae fuit. Annis 1954 - 1961 legatus Dietae pagi Dresdae, annis 1961 - 1963 decurio oppidi Radebeul fuit.
Nexus externi
- Curriculum vitae in pagina Instituti Friderici Ebert (lingua Theodisca)
Annis 1806 - 1952 Bernhardus de Lindenau | Julius Traugott de Könneritz | Carolus Braun | Gustavus Friedrich Held | Ferdinandus de Zschinsky | Fridericus Ferdinandus de Beust | Ioannes Paulus de Falkenstein | Ricardus de Friesen | Alfredus de Fabrice | Carolus de Gerber | Julius Ioannes de Tümmel | Hinricus Rudolph Schurig | Carolus de Metzsch-Reichenbach | Conradus Gulielmus de Rüger | Victor Alexander de Otto | Maximilianus Clemens Lotharius de Hausen | Henricus Gustavus de Beck | Rudolphus Heinze | Ricardus Lipinski | Georgius Gradnauer | Gulielmus Buck | Ericus Zeigner | Rudolphus Heinze | Alfredus Fellisch | Maximilianus Heldt | Gulielmus Bünger | Gualtherius Schieck | Manfredus de Killinger | Martinus Mutschmann | Rudolphus Friedrichs | Maximilianus Seydewitz Ab anno 1990 Curtius Biedenkopf |Georgius Milbradt |Stanislaus Tillich | |