Siegfried Lederer
Quick Facts
Biography
Segfridus (Siegfried) Lederer (natus die 30 Iunii 1861 Pragae, ibidem mortuus infarctu cordis die 8 Novembris 1911) magister gymnasialis Bohemus linguarum Latinae Graecaeque fuit. Sermo eius patrius lingua Theodisca; studiosus fautor linguarum Volapük et Esperanticae fuit.
Vita
Filius magistri Pragae scholas frequentavit, antequam annis inter 1879 et 1884 linguis classicis necnon philosophiae in Universitate Carolina Pragensi sub professoribus Eugenio Petersen, Carolo Stumpf et Antonio Marty studeret. Doctoratu laureatus est anno 1884, inde professor gymnasialis in Bohemiae capite fuit. Anno 1889 Vindobonam contendit et ad tempus in Gymnasio academico Vindobonensi magistri munere functus est. Annis inter 1893 et 1897 vocaverunt eum in gymnasium ad Rădăuți (Bucovinae). Anno 1897 revenit Pragam in gymnasium puellarum.
Fabulas Italicas in linguam Theodiscam convertit. Captatus est arte photographica nova et in magisterio propugnator fuit foliorum instructoriorum ad parietes proiciendorum, ut doctrinae modernizarentur. Symbolas nonnullas attulit ad Thesaurum Linguae Latinae. Voluit puellas quoque docendas esse linguam Latinam et Graecam. Rector scientificus observatorii "Urania" fuit et commentarios "Stereoskopisches Museum" moderatus est.
Volapük et Esperantica
Praelectiones multas imaginibus proiectis Vindobonae Pragaeque fecit. Post annum 1900 motionem Volapük deseruit sese rebus Esperanticis alligaturus. Pragae sodalitatem "Verda Stelo" esperantistarum Germanophonorum anno 1908 condidit. Inde in schola commerciali Pragensi quadam cursus linguae Esperanticae habuit et praeconia fecit multis in locis, e.g. Dresdae et Berolini.
Opera Esperantice scripta
- Vojaĝrememoroj el Grekujo (apud Circuitus orbis terrae)
- Bildolibro sen Bildoj (interpres Ioannis Christiani Andersen, 1909)
- Judito Friderici Hebbel
- Sufero Carminis Sylva
Editor redactorque fuit commentariorum Universo et Circuitus orbis terrae. Annis 1910 et 1911 calendarium sinuum Esperanticum edidit.
Bibliographia
- Reinardus Haupenthal: Prof. Dr. Siegfried Lederer (1861-1911) und die Volapük-Zeitschrift "Rund um die Welt" (1888/89-1891/92), Schliengen: Ed. Iltis 2001, 15 paginarum
- Simon, Otto: "Siegfried Lederer" [necrologium]. Apud: La Revuo 6/1911-1912, p. 187-188.
- Prof. Dr. Siegfried Lederer mortis (Bohema revuo esperantista, 1911, p.109)