Lucius Atilius Priscus
Quick Facts
Biography
Lucius Atilius L.f. Priscus
Cursus honorum
Atilius anno 399 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Marcus Pomponius L.f. Rufus, Gaius Duilius K.f. Longus, Marcus Veturius Ti.f. Crassus Cicurinus, Volero Publilius P.f. Philo fuerunt. Eo anno propter aestatem gravem et pestilentem libri Sybillini ex senatus consulto consulti sunt atque "Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere." Interim tres bella in unum collata sunt - in Veios, Faliscos atque in Capenam.
Anno 396 iterum electus est. Cum eo Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus tribuni militum fuerunt. Eo anno Romani Veios urbem decem annos obsessam Marco Furio Camillo duce expugnaverunt.