Jean-Dominique Fuss
Quick Facts
Biography
Iohannes Dominicus Fuss (natus in urbe Düren anno 1782, mortuus Leodii anno 1860) fuit poeta latinus et historicus natione Belga.
Inter meliores poetas Latinos quos Belgica saeculo XIX genuit numeratur. Multo melius latine utebatur quam aliis sermonibus modernis. Primum Parisiis incepit docere ut praeceptor filli comitis Ludovici Maximiliani Rigal, postea factus est professsor et rector Universitatis studiorum Leodiensis
Ille et Iohannes Baptista Camberlyn atque Iacobus Iosephus Deglimes sunt tres huius temporis meliores coaevi poetae in Belgica qui hac de causa Trias Poetica Belgica nuncupari queunt.
Scripta erudita
- 1812: translatio latina libri Iani Lydi de magistratibus romanis.
- 1820: Antiquitates Romanae, Leodii, 1820, 1826, 1836. Liber historicus latine scriptus.
- 1855: editio Placentii, Pugna porcorum.
Opus poeticum
Praecipue notus est in Belgica ut magnus poeta latinus
- 1822: Carmina latina, Coloniae Agrippinensis, 1822.
- 1837: Poëmata latina, Leodii, 1837.
Exemplar carminum
Nonnulla carmina poetarum modernorum in latinum vertit. Hic damus translationes quas Iohannes Dominicus Fuss dedit carminis Lamartine "De Lacu" atque Goethei "De rege Thules".
- Lacus Alphonsi de Lamartine:
- Rex Thules (e Fausto Goethei):
Bibliographia
- Eugenius De Seyn, Dictionnaire..., sub verbo.
- Alphonsus Le Roy, Biographie Nationale de Belgique, tomus VII.
- Christophorus Bertiau, Un "Ancien" dans l'arène des "Modernes" : l'œuvre de Jean-Dominique Fuss, auteur néo-latin (1782-1860), 2015 (thesis doctoralis promota apud Universitatem Liberam Bruxellarum promovente Professore Paulo Aron).