Jean-Baptiste Camberlyn
Quick Facts
Biography
Eques Iohannes Baptista Camberlyn, saepius nuncupatus eques Camberlyn d'Amougies, est poeta latinus, natione Belga. Natus est Gandavi 16 Iunii 1772 et functus vita die 15 Aprilis 1833.
Cum Iacobo Iosepho Deglimes et Ioanni-Dominico Fuss, numeratur inter tres meliores coaevos poetas latinos qui tunc temporis micabant in poesi latina in Belgica, qui Trias Poetica Belgica merito nuncupari queunt.
Primum didicit ius in Studio Generali Lovaniensi, postea factus est iudex sedens in Tribunali Primi Iudicii Gandavensi.
Anno 1816 ambo fratres Johannes Baptista et Iosephus Guilielmus Camberlyn a rege Guilielmo Primo in nobilitatem asciti sunt.
Opus eius poeticum
Carmina latina eius maxime notuerunt quae Acta Diurna multum laudaverunt.
Propterea honoratus est cruce meritoria Legionis Honoris atque Leonis Belgici.
Vice-praeses fuit Societatis Regiae Bellarum Artium et Litterarum Gandavensis.
Omnia eius opera sub titulo "Miscellanea" edita sunt.
Etiam dicitur scripsisse libellos adversus Napoleonem.
Inter alia multa carmina legere possumus ista:
- In caedem Egmondi.
- Ars Costeriana.
- Eyckii immortali genio.
- Buckelingii genio.
Exemplar eius artis poeticae
Hic sequuntur nonnulla carmina selecta e carmine cui titulus: Buckelingii genio in quo celebratur Buckelingus ille piscator qui primus invenit artem qua haringi condirentur.
Bibliographica
- Michaud, Biographie universelle.
- Ode, Biographie universelle.
- Vanderhaegen, Bibliographie gantoise.
- Aug. Vander Meersch, "Jean-Baptiste Camberlyn d’Amougies, poète latin", in: Biographie Nationale de Belgique, T. III, Bruxellis, 1872, col. 271-272.
- Eugène De Seyn, Dictionnaire etc...