Gaius Minucius Fundanus
Quick Facts
Biography
Gaius Minucius Fundanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Ticinum, equestri ortu erat. Apud Legionem XII Fulminatam in Cappadocia tribunus militum militavit. Tum in senatorium ordinem adlectus est. Fuit quaestor, tribunus plebis, praetor. Legatus Legioni XV Apollinari praefuit. Anno 107 consul suffectus creatus est. Anno 122/123 proconsul Asia responsum litterarum ad Hadrianum imperatorem a praedecessore suo Quinto Licinio Silvano Graniano missarum de Christianis accepit. Fuit amicus Gaii Plinii Caecilii Secundi, cuius litteras multas accepit. Philosophiae et arti oratoriae acriter studuit.
Minucius Statoriam Marcellam in matrimonium duxit et ex ea filias duas habuit, quarum una Minicia Marcella tredecim annos nata morbo consumpta est. De virtutibus huius puellae Plinius litteras praeclaras scripsit. Anno 1881 sepulchrum puellae apud Romam inventum est.