Hyginus fuit mythographus Graecus qui forsitan secundo saeculo vixit et librum Genealogiarum (vel Fabularum) Latine scripsit. Potest fieri ut hic idem Hyginus Poeticam Astronomicam quoque scripserit. Secundum Oxford Classical Dictionary, Hyginus mythographus non idem est atque Gaius Iulius Hyginus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen consentiunt: nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis suae Latinae/Francogallicae Fabularum (1997), critica disputatione habita, concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo esse potuerit.