Biography
Also Viewed
Quick Facts
Gender |
| |
Death | 7 March 203Carthage |
Biography
Felicitas fuit martyr et sancta, quae cum domina sua Perpetua et sociis suis Revocato, Saturnino, Saturo et Secundulo nonis (i. e. die 7) martii anni 203 sub imperatore Septimio Severo Carthagine martyrium obiit.
Vita
Felicitas fuit serva et Catechumena, cum anno 203 cum sociis supra nominatis ob fidem Christianam apprehensa et in carcerem missa esset. Post paucos dies ad forum deducti omnes fidem confessi et propterea ad bestias damnati sunt. Postea Felicitas in carcere filiam peperit. De hoc parto in Actis Sanctorum sequens commentarium scriptum est:
"Circa Felicitatem uero et illi gratia domini eiusmodi contigit. Cum octo iam mensium uentrem haberet (nam praegnans fuerat adprehensa), instante spectaculi die in magno erat luctu ne propter uentrem differretur (quia non licet praegnantes poenae repraesentari) et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. Sed et conmartyres grauiter contristabantur ne tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. Statim post orationem dolores inuaserunt. et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? Illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. Ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educauit."
Martyrium
Nonis martii propter natalitia Getae Caesaris, filii Severi imperatoris, ludi praeparati et Christiani bestiis proiecti sunt. Illic Felicitas una cum Perpetua in amphiteatro a vacca feroci aggressa est. Postea autem Felicitas cum sociis immobilis et cum silentio gladium recepit.
Veneratio
Felicitas olim praecipue in Africa venerabatur. Festum Sanctarum Perpetuae et Felicitatis in Ecclesia Catholica die obitus earum (7 martii) celebratur.
Bibliographia
- Gamber, Klaus (sine anno).Zeugen des Herrn - Zeugnis der Martyrer der Frühkirche nach zeigenössischen Gerichtsakten Briefen und Berichten. Einsiedeln: Waldstatt Verlag (Theodisce)
- Schauber, V. et Schindler, H. M. (1992).Heilige und Namenspatrone im Jahreslauf. Augustae Vindelicorum: Pattloch-Verlag (Theodisce)